Conon
ch. 1
Con.1.1
Conon Atheniensis Peloponnesio bello accessit ad
rem publicam, in eoque eius opera magni fuit. nam
et praetor pedestribus exercitibus praefuit et praefectus classis magnas mari res gessit. quas ob causas
praecipuus ei honos habitus est. namque omnibus
unus insulis praefuit, in qua potestate Pheras cepit,
coloniam Lacedaemoniorum.
Con.1.2
fuit etiam extremo Peloponnesio bello praetor, cum apud Aegos flumen copiae
Atheniensium ab Lysandro sunt devictae. sed tum
afuit, eoque peius res administrata est: nam et prudens
rei militaris et diligens erat imperator.
Con.1.3
itaque nemini erat iis temporibus dubium, si affuisset, illam Athenienses calamitatem accepturos non fuisse.
ch. 2
Con.2.1
Rebus autem afflictis, cum patriam obsideri
audisset, non quaesivit, ubi ipse tuto viveret, sed unde
praesidio posset esse civibus suis. itaque contulit se
ad Pharnabazum, satrapem Ioniae et Lydiae eundemque generum regis et propinquum: apud quem ut
multum gratia valeret, multo labore multisque effecit periculis.
Con.2.2
nam cum Lacedaemonii Atheniensibus devictis in societate non manerent, quam cum Artaxerxe
fecerant, Agesilaumque bellatum misissent in Asiam,
maxime impulsi a Tissapherne, qui ex intimis regis
ab amicitia eius defecerat et cum Lacedaemoniis coierat
societatem, hunc adversus Pharnabazus habitus est
imperator, re quidem vera exercitui praefuit Conon
eiusque omnia arbitrio gesta sunt.
Con.2.3
hic multum ducem
summum Agesilaum impedivit saepeque eius consiliis
obstitit, neque vero non fuit apertum, si ille non
fuisset, Agesilaum Asiam Tauro tenus regi fuisse
erepturum.
Con.2.4
qui posteaquam domum a suis civibus
revocatus est, quod Boeoti et Athenienses Lacedaemoniis bellum indixerant, Conon nihilo setius apud
praefectos regis versabatur iisque omnibus magno
erat usui.
ch. 3
Con.3.1
Defecerat a rege Tissaphernes, neque id tam Artaxerxi quam ceteris erat apertum: multis enim
magnisque meritis apud regem, etiam cum in officio
non maneret, valebat. neque id erat mirandum, si non
facile ad credendum adducebatur, reminiscens eius se
opera Cyrum fratrem superasse.
Con.3.2
huius accusandi gratia Conon a Pharnabazo ad regem missus posteaquam venit,
primum ex more Persarum ad chiliarchum,
qui secundum gradum imperii tenebat, Tithrausten
accessit seque ostendit cum rege colloqui velle.
Con.3.3
huic ille 'nulla' inquit 'mora est, sed tu delibera, utrum
colloqui malis an per litteras agere quae cogitas. necesse est enim, si in conspectum veneris, venerari te
regem [quod προσκύνησιν illi vocant] (nemo enim
sine hoc admittitur). hoc si tibi grave est, per me
nihilo setius editis mandatis conficies quod studes. '
Con.3.4
tum Conon 'mihi vero' inquit 'non est grave quemvis
honorem habere regi, sed vereor ne civitati meae sit
opprobrio, si, cum ex ea sim profectus, quae ceteris
gentibus imperare consuerit, potius barbarorum quam
illius more fungar. ' itaque quae volebat huic scripta
tradidit.
ch. 4
Con.4.1
Quibus cognitis rex tantum auctoritate eius motus est, ut et Tissaphernem hostem iudicarit et Lacedaemonios bello persequi iusserit et ei permiserit
quem vellet eligere ad dispensandam pecuniam. id
arbitrium Conon negavit sui esse consilii, sed ipsius,
qui optime suos nosse deberet, sed se suadere Pharnabazo id negotii daret.
Con.4.2
hinc magnis muneribus donatus ad mare est missus, ut Cypriis et Phoenicibus
ceterisque maritimis civitatibus naves longas imperaret classemque, qua proxima aestate mare tueri
posset, compararet, dato adiutore Pharnabazo, sicut ipse voluerat.
Con.4.3
id ut Lacedaemoniis est nuntiatum,
non sine cura rem administrant, quod maius bellum
imminere arbitrabantur, quam si cum barbaro solum
contenderent. nam ducem fortem et prudentem regiis
opibus praefuturum ac secum dimicaturum videbant,
quem neque consilio neque copiis superare possent.
hac mente magnam contrahunt classem:
Con.4.4
proficiscuntur Pisandro duce. hos Conon apud Cnidum adortus
magno proelio fugat, multas naves capit, complures
deprimit. qua victoria non solum Athenae, sed [etiam]
cuncta Graecia, quae sub Lacedaemoniorum fuerat imperio, liberata est. Conon cum parte navium in patriam
venit, muros dirutos a Lysandro utrosque, et Piraei
et Athenarum, reficiendos curat pecuniaeque quinquaginta talenta, quae a Pharnabazo acceperat, civibus
suis donat.
ch. 5
Con.5.1
Accidit huic, quod ceteris mortalibus, ut inconsideratior in secunda quam in adversa esset fortuna.
nam classe Peloponnesiorum devicta, cum ultum se
iniurias patriae putaret, plura concupivit quam efficere potuit.
Con.5.2
neque tamen ea non pia et probanda
fuerunt, quod potius patriae opes augeri quam regis
maluit. nam cum magnam auctoritatem sibi pugna
illa navali, quam apud Cnidum fecerat, constituisset
non solum inter barbaros, sed etiam omnes Graeciae
civitates, clam dare operam coepit, ut Ioniam et
Aeoliam restitueret Atheniensibus.
Con.5.3
id cum minus diligenter esset celatum, Tiribazus, qui Sardibus praeerat,
Cononem evocavit, simulans ad regem eum se mittere
velle magna de re. huius nuntio parens cum venisset,
in vincla coniectus est, in quibus aliquamdiu fuit.
Con.5.4
inde nonnulli eum ad regem abductum ibique eum
perisse scriptum reliquerunt. contra ea Dinon historicus, cui nos plurimum de Persicis rebus credimus,
effugisse scripsit: illud addubitat, utrum Tiribazo
sciente an imprudente sit factum.